VISCUM seu US

VISCUM seu US
VISCUM, seu US
apud Plautum, Bacchid. Actu. 5. sc. 2. v. 39.
Tactus sum vehementer visco, cur stimulo foditur.
Et, ibid. Actu 1. sc. 1. v 16.
Viscus merus vestra est blanditia: ————
illecebra est, laqueus, tendicula, insidiae, ad capiendum paratae. Alludit enim Comicus ad viscum, excogitatum pennis avium tactu ligandis, iuglandis oleô subactum, cum libeat insidias moliri, ut ait Plin. l. 16. c. 44. extr. de quo aucupii genere diximus aliquid supra, voce Arundo Crescens. Nascitur autem viscum in abiete aclarice; in quercu, robore, ilice, pruno silvestri, ac terebintho: sed copiosissimum in quercu, quod dryos hyphcar (ἰξίαν reponit Dalechampius) vocant---Adiciunt discrimen, visco in his, quae folia amittant, et ipsi decidere: contra inhaerere nato in aeterna fronde. Omnino autem satum nullô modô nascitur, nec nisi per avium alvum redditum, maxime palumbis ac turdi. Haec est natura, ut nisi maturatum in ventre avium, non proveniat, Plin. ibid. unde turdum sibi ipsi exitium cacare, proverbiô dictum. Addit idem do aliis eius usibus quaedam, et de modo viscum avium con ficiendi. Pergit dein, de usu eius ac veneratione apud Druidas: Nihil habent Druidae---viscô et arbore, in qua gignitur (si modo sit robur) sacratius---Quidquid adnascatur illis, e caelo missum putant, signumque esse electae ad ipso Deo arboris. Est autem id rarum admodum inventu, et repertum magnâ religione petitur: et ante omnia sextâ lunâ---Omnia sanantem appellant suô vocabulô, sacrificiis epulisque rite sub arbore praeparatis, duos admovent candidi coloris tauros, quorum cornua tunc primum vinciantur. Sacerdos candidâ veste cultus arborem scandit. Falce aureâ dervetit. Candidô id excipitur sagô. Tum deinde victimas immolant. precantes ut suum donum Deus prosperum faciat his, quibus dederit. Fecunditatem eô porro dari cuique animalium sterili arbitrantur, contraque venena emnia esse remedio. Tante gentium in rebus frivolis plerumque religio est. Quod viscum Gallorum cum S. Eucharistia, quomodo conferat in Hieroglyphicis Nic. Causinus, vide illum Parabol. Histor. l. 10. c. 79. plura vero de Visci colligendi ratione, et usu in Medicina multiplici, apud eundem Plinium, l. 24. c. 4. l. 27. c. 7. alibi. Addo hoc unum, quod viscô non aves solum, sed ursum quoque captum, exhibet Martialis, in Spectaculis, Epigr. 11. cui tit. de Urso viscato;
Praeceps sanguinea dum se rotat ursus arenâ,
Implicitam visco perdidit ille fugam etc.
ubi Raderum et Marcilium vide. Alia vocis notio, apud Apuleium, l. 2. Fotidem, quae suis dominis parabat viscum fartim concisum, et bamma compascue iurulentum. Ibi enim pro viscere sumitur, et pulpa frustatim consecta exponitur in glossamento. Nisi legendum sit viscus fartim concisum, Salmas. ad Solin. p. 374.

Hofmann J. Lexicon universale. 1698.

Игры ⚽ Поможем решить контрольную работу

Look at other dictionaries:

  • DRUIDAE sive DRUIDES — DRUIDAE, sive DRUIDES Caesari, et Ciceroni de Divinat. ii erant apud Gallos, et Britannos, qui Graecis Philosophi, Persis Magi, Indis Gymnosophistae, Assyriis Chaldaei: uti scribit in Prooem. Diogen. Laert. Euhages Amm. Marcell. l. 15. c. 9. et… …   Hofmann J. Lexicon universale

  • Wünschelrute — (Zauberrute), nach dem altdeutschen Wort wünschen, das auch zaubern bedeutete, manchmal kurz der »Wunsch« genannt, ein Baumzweig, mit dessen Hilfe man vergrabene Schätze, Metalladern, Quellen und andre verborgene Dinge aufzufinden hoffte. Die… …   Meyers Großes Konversations-Lexikon

  • HALIMUM — apud Plin. l. 17. c. 24. Necant invicem inter sese (planiae) umbrâ, vel densitate, atque alimenti rapinâ, necat et edera vinciens, nec viscum prodest, et cytisus; nec auro, quod Alimon Graeci vocant: quid sit, etiam olim disceptatum eodem teste l …   Hofmann J. Lexicon universale

  • SUCCINUM — a SUCCO compacto dictum, Gtaecis ἤλεκτρον, Persis Carabe, ut et Saracenis; Arabibus Ambra; priscis Germanis Glessum, seu vitreum; Prutenis Gentarus; cumnigrum est, Carbo etc. Andreae Aurifabro gluten, viscum, bitumen, aut tale quid; sudor certe… …   Hofmann J. Lexicon universale

Share the article and excerpts

Direct link
Do a right-click on the link above
and select “Copy Link”